

Evangelium Secundum Marcum*
Caput 6: Versus 37
Date illis.Provocat apostolos ad fractionem panis, ut illis se non habere testantibus, magnitudino signi notesceret. Et insinuans, quia quotidie per eos jejuna corda sunt pascenda, cum eorum exemplis vel verbis ad amanda coelestia suscitamur. Notandum, quod hoc panum miraculum Joannes scripturus praemisit, quod proximum esset Pascha. Matthaeus et Marcus hoc, interfecto Joanne, continuo esse factum dicunt: unde colligitur Joannem imminente Pascha fuisse decollatum, et alio sequente Pascha crucifixum Dominum.